[133] EPISTOLA XXXIII. IUSTUS LIPSIUS IOANNI MIRAEO Episcopo Antverpiensi. Reverendissime in CHRISTO Pater & Domine; MIRAEUS noster epistolam mihi attulit, atque ille poterat pro epistola esse. Sed quae tua benignitas est, scripto etiam placuit me compellere, & ad Miracula Diva Virginis in Colleaspero patrata describenda incitare. Quomodo refugiam, quo tam gravi auctoritate impellor? Etsi ingenue maluissem ipsum auctorem id perfecisse, qui feliciter caeperat, sic nominis ac dignitatis suae titulo pondus narrationi adjecisse. Tamen judiciis vestris (nam & alii vocant) libens manus dederim, praesertim in hac re Pietatis, quam magis magisque colere me ingravescens haec aetas ac valetudo suadent. Faciam igitur, cum bono DEO & DIVA & utar auxiliis quae benigne subministrasti. Mora tamen aliqua interponetur ab occupationibus & scriptis, quae jam caepta excudi non licet seponere, & ea me distringunt etiam & sibi habent. Sed ea ipsa morula usum fortasse habebit, & materias interea crescet scribendorum. Est aliud, Reverendissime Domine, in hac occasione, quod petam. Is qui istas tradet, PHILIPPUS RUBENIUS, libellum & operam suam obtulit D. D. Ordinibus in professione linguae Graecae. Jacet ea hic, turpe Academiae, & paene dicam patriae toti. Instaurandi spes est: nisi a liberalitate Ordinum: neque impendium maximum erit. Scripsi ad Consiliarium vestrum D. MASIUM, & cum eo hic locutus sum de tota re: rogo Reverendiss. D. T. beneficium hoc praesenti & futuro aevo donet juventuti (pro sua parte) neque patiamini ornamentum illud linguarum ab Academia & Ecclesia tolli. Reverendissime in CHRISTO Pater & Domine Deus incolumem, bono Ecclesiae, diutissime R.D.T. Servet. Lov. XVI. Kal. Novemb. MDCIV. |